Lyceum nostrum anno post Christum natum MDCCCCLXV conditum esse traditum est. Primo „Gymnasium Lauf an der Pegnitz“ appellabatur, ex Kalendis Ianuariis anni MDCCCCLXXXXVI  nomen duxit a Iacobo Christophero Treu in Lauf nato, quo neminem rerum naturam sapientius et callidius scrutatum esse satis constat. Anno MMXII  lyceum titulo insigni „scholae sine odio humani generis peregrini“ decoratum est. Numero discipulorum crescente aedificia iterum atque iterum aucta sunt: nunc ibi fere mille et trecenti discipuli, centum magistri docent, discunt, degunt.
Lyceum nostrum prope forum oppidi Lauf situm facillime pedibus sive curribus lecticisque publicis nancisci potes. Sumptus lycei nostri ex aerario regionis Pagi Norisburgensis penditur sociis amicisque donantibus et adiuvantibus.
Examinibus peractis discipuli probati post octo annos scholam relinquunt sive abeunt, quod nomen “Abitur” significat. Omnes discipuli decernere possunt, utrum litteris sermonibusque Anglicis, Latinis, Francogallicis, Italicis, Hispanicis an rebus naturalibus potissimum studeant. Quoniam “tempora muta[ri] et nos muta[ri] in illis” omnibus persuasum est, magistri et parentes et discipuli vias novas ad educandos discipulos explorant et rationibus variis docendi et discendi utuntur. Omnes communionem et communicationem magistrorum, discipulorum, parentium maximi aestimant. Ut facilius modi et rationes rerum ad scholam pertinentium emendari possent, ministerium de rebus cultus et scholae Bavaricum lyceum nostrum iam ter in numerum scholarum, quae “Modusschule” dicuntur, adscivit. Ita omnia, quae in lyceo nostro aguntur, illud dictum praeclarum sequuntur: “Non scholae, sed vitae discimus!”